Latin
67.876.96 to 67.876.118
Benedict, Regula 67.876.96-118
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis autem esset illa commemoratio, S. Pater non explicat: unde et varius ubique usus obtinuit: de quo vide Haeftenum, in lib. ii, tract. 4, disq. 3, et Menardum hic. Revertentes autem de via fratres, ipso die quo redeunt, etc.] Ex hoc loco recte inferunt commentatores, sic omnia a viatoribus peragenda esse negotia, ut multa adhuc hora revertentes, monasterium ingrediantur saltem ante completorium. Ita Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius in 1 commentario. Hildemari verba haec sunt: «Non dixit S. Benedictus, ipsa nocte qua redeunt, sed ipsa die, eo quod intentio! S. Benedicti fuit ut in die veniat monachus, quatenus per omnes canonicas horas ante quas venerit, valeat negligentias suas abstergere: unde pro hac causa in terra nostra consuetudo est, et debet etiam fleri, ut tali hora debeat venire, ut etiam ad completorium paratus esse possit, si aliis horis non potest, ut hoc capitulum valeat implere, ne praevaricator suae professionis existat. Aut certe si non potest tali hora venire, aut vadit ad mansionem in alterum locum nostrum, si habemus; aut certe si hoc non potest, tunc maneat ad portam monasterii in illa nocte, et ibi pro necessitate manducare illi praeparatur sicut hospiti, aut sicut potest illi praeparare, ita tamen si non possit in alium locum ire ad manducandum. Quod si potuerit alium locum habere, inhonestas est ad portam monasterii manducare. »Ab omnibus petant orationem.] Haec oratio fiebat ante commemorationes ex libro Usuum Cisterciensium, cap. 78. Boherius tamen in secundo commentario existimat solam abbatis benedictionem sufficere egressis et eodem die reversis. Qualis autem esset illa oratio, habes apud Menardum et Haeftenum, lib. ii, tract. 4, disq. 3. Propter excessus.] Excessum hic transgressionis lapsum interpretantur Smaragdus et Bernardus Cassinensis. Sed Hildemaro excessus est maxime, ubi non sponte peccatur, sed cum improvisu, ad quem sensum inclinat Boherius, ita ut excessus non a verbo excedo, sed ab excido derivetur.