Latin
68.880.23 to 68.880.44
Benedict, Regula 68.880.23-44
Unproofread scanNot analysed yet
Basilius (In Reg. a Ruff. transl. ,c. 82), «qui fideliter et puriter Deum diligit, et certus est de retributione Domini, nec sufficere sibi putat ea quae injunguntur; sed semper augmenta operis quaerit, et majora quam injunguntur desiderat et exoptat, etiamsi supra vires esse videatur quod facit. »Unde etiam Cassianus (Lib. iv, c. 10): «Vera obedientia est quae, quamvis aliquid difficile ei imperetur, nihil tamen discutiens sine aliqua cordis haesitatione perficere nititur et consummare quod jussum est; et pro reverentia senioris nihil de impossibilitate aut stultitia praecepti dijudicat; sed plena fide ac devotione quidquid dictum fuerit, non tanquam ab homine, sed tanquam a Deo sibi suscipit imperatum. »Cum omni mansuetudine et obedientia.] Hoc est, inquit Hildemarus, «non solum ore dicere non debet se nolle aut non posse suscipere, sed etiam in vultu non debet se significare resistere; ut sicut in corpore ostendit mansuetudinem, ita etiam in mente. »Quod si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere, etc.] Recte omnino Bernardus Cassinensis ad hunc locum: «Nota, inquit, sensum litterae; non enim in gravibus seu difficilibus dicit excusationem aliquam suggerendam, sed impossibilibus tantum. Et nota quod illud debet esse ita impossibile, quod et viribus pensatis et pondere oneris, impossibile sibi vere debeat judicari: onus autem et vires ex parte negotii injuncti, et ex imbecillitate obedientiam suscipientis sollicita consideratione pensetur. »Idem habet Boherius in utroque commentario. Quinque etiam in hujusmodi excusatione S. Benedictus attendi voluit: 1° ut fiat patienter, hoc est cum humilitate, ut loquitur Hildemarus; 2° opportune, id est suo loco, secreto, non palam; 3° non superbiendo, quasi respuendo quod fuit a majore imperatum; 4° non resistendo, id est renuendo in facie ea implere quae fuerunt jussa; 5° non contradicendo, alta et aperta voce clamando ea non esse facienda.