Latin
68.880.45 to 68.880.59
Benedict, Regula 68.880.45-59
Unproofread scanNot analysed yet
Prioris imperium perduraverit.] Per priorem hoc loco Menardus intelligit seniorem, quem juniori opponit dicens: Sciat junior ita sibi expedire. Sed refragatur Boherius, cum omnibus quas viderim tam antiquis quam recentioribus Gallicis versionibus, quae omnes priorem hic interpretantur praelatum seu superiorem. Sciat junior ita sibi expedire.] «Quasi diceret, inquit Hildemarus, non pro hoc dimittat obedientiam; quia si in illis difficillimis rebus obedierit, hoc suae saluti convenit. »Et ex charitate confidens de adjutorio Dei, obediat.] Nisi forte aliquid praecipiatur quod sit impossibile juris, sive, ut loquitur S. Ambrosius (Lib. iv de Fide, cap. 3), impossibile per definitionem immutabilis propositi, et constantis perseverantiam voluntatis, atque amicitiae fidem. Hoc enim, cum legi Dei repugnet, ex charitate fieri non potest. Caeterum, quidquid aliud praecipiatur, quocunque modo sit impossibile, cum firma spe de Dei adjutorio aggrediendum est, ut si effectus exhiberi nequeat, saltem ostendatur affectus. Praeclare autem hunc in locum exclamat Bernardus Cassinensis: «Mirabilis obedientiae perfectio regularis, quae etiam ad impossibilia se extend…t, et soli Deo relinquitur, quando impossibile est quod jubetur: et mirabilis Patris nostri consolatio, quae et sic expedire dicit, et confidentiam de Dei adjutorio repromittit, cum dicit, Sciat junior sibi expedire, etc. Cum Deus secundum Joannem charitas sit, cum amanti nihil sit difficile, Deum in charitate habenti nihil erit impossibile, quia, juxta Domini vocem, quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Charitas, ut haec littera explicat, omnia expedire facit; confidentia in merito Dei parit adjutorium, in operatione impendit. »