Latin
7.1.240.154 to 7.1.240.177
Benedict, Regula 7.1.240.154-177
Unproofread scanNot analysed yet
Non, inquiunt, licet agere nisi quod communis monasterii regula vel majorum cohortantur exempla. Quinus facile responde ur, qu…a si regula a regendo diciter, potius ad districtionem jejunii quam ad d…ssolutionem vel ventris pertinere videtur ingluviem; atque ideo illi inter eos non immerito majores sunt judicandi, eorumque exempla sectanda, qui per angustam gradientes portam, sub sobrietatis legibus et arctioris crucis Christi noscuntur vive e disciplina. »Hactenus Petrus Damiani; quae utinam in coenobiis aliquando experiri non liceat: nunc enim eo devenimus, ut singularitatis nota inurantur li qui ad majora pietatis et poenitentiae opera assurgere student; econtra regulam praevaricantes, atque a Patrum institutis recedentes, licet aliquas nonnunquam a superiore extorqueant dispensationes, veri utique singulares, patientissime tolerantur, charitative seu potius immisericorditer excusantur, aliquando etiam laudantur, cum in hos magis inclamandum fuisset. Caeterum, quos ad majora supra regulam aggredienda Deus vocat, duo monet hic Menardus: 1° ut totam adamussim regulam custodiant; neque enim feren lus est ille qui «vigilat in lecto, dormit in choro; cumque aliis psallentibus ad vigilias tota nocte dormitet; post vigilias aliis in claustro quiescentibus, solus remanet in oratorio (S. Bern. de Grad. humil. c. 14); »2° ut occulte, quantum fieri potest, aliorum fugiens oculos, quae sibi permittuntur faciat. De nono humilitatis gradu. Nonus humilitatis gradus est, si linguam ad loquendum prohibeat monachus.] Postquam superiori humilitatis gradu monachorum actus repressit S. P. Benedictus, consequenter in praesenti eorum verba compescit. Et quidem ad humilitatis virtutem pertinere silentium pro comperto est; nam cum superbiae proprium sit peccata sua excusare, bene sive male acta jactare, indulta sibi a Deo talenta praedicare; ad humilitatem econtra pertinet peccata propria agnoscendo, nihil in se boni perspiciendo, semper latere desiderando, linguam ad loquendum prohibere; unde Grimlaicus (In Reg.