Latin
7.1.240.133 to 7.1.240.153
Benedict, Regula 7.1.240.133-153
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo hoc sensu majoris verbum accepisse videntur Petrus Damiani mox citandus, et Joannes Caramuel …aeterum posteriora haec S. Benedicti verba, qui- …us imitanda proponit SS. Patrum exempla, duobus modis dicta esse docet Hildemarus: 1° humilitatis gratia, sicuti ultimo capite, ubi tendenti ad perfectionem proponit doctrinam SS. catholicorum Patrum, Regulam S. Basilii, vitas et instituta Patrum; quamvis desideranti perfecte vivere omnino nihil desit iu ejus Regula; 2° quia licet interiorem h minis mortificationem integram praescribat, quoad exteriorem tamen amplius aliquid in sanctorum relucet exemplis. Haec sunt praecipua quae gradum hunc humilitatis octavum spectant, cui S. Bernardus quintum superbiae singularitatem opponit, ubi certe notandum est, eos singularitatis nota haud esse culpandos, qui in eis coenobiis degentes, in quibus stiictior regulae observantia non nihil relaxatur, praeter communem aliorum fratrum vivendi rationem regulae s…atuta generosa pertinacitate custodiunt; quin p…tius caeteros omnes meri o singulares esse dicendo. ,utpote praeter communem regulam agentes. Sed neque eos qui cum abbatis benedictione aliquid supra regulam facere tentant, cum id consulat ipse S. P. Benedictus, nosque ad id h…rtentur sanctorum exempla et dicta. «Si vero, inquit S. Basilius (Reg. brev. ,inter. 138), quisquam putet se pluribus opus habere, vel in jejunando, vel in vigilando, sive quacunque alia in re; causam suam patefaciat iis quibus communis fratrum con redita est cura, et quod ab illis decretum fuerit custodiat. »Et Petrus Damiani: «Illud te praecipue, et sub distri ta prorsus animadversione praemoneo, ne quorumlibet te fratrum offendant privata jejunia; no…i enim quorumdam mihi similium vitia. Nonnulli enim aliis jejunantibus tanto livoris atque invidiae felle torqu…ntur, ut illorum salutem sibimet in perniciem vertant, et, ut ita loquar, per alieni profectus scalam ipsi in praecipitium corruant.