Latin
7.1.240.274 to 7.1.240.305
Benedict, Regula 7.1.240.274-305
Unproofread scanNot analysed yet
11: «Quale sit cor virginis plerumque in risu monstratur; neque enim impudenter rideret, si cor ca…tum haberet; speculum cordis facies hominis; non ridet lascive, nisi quae corde lasciva est. »De risu jam multa diximus, quae hic non repetimus, pluraque addi possent, quae viris poenitentibus et mundo crucifixis haud credimus n cessar a. Quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam.] Unde et citatus hic a Boherio Socrates dicebat: «Non rideas, neque irascaris multum; quia is a duo sunt opera fatuita is. »Et S. Ephraem: «Noli dissolutis labiis risum proferre; amentia namque est cum strepitu ridere. »De undecimo humilitatis gradu. Undecimus humilitatis gradus est, si cum loquitur monachus.] Interrogatus scil cet, eo ouo diximus modo. Leniter.] Id est suave, inquit Nicolaus de Fractura: sive ut dicit Smaragdus, «tempera…e vel placide. Lenitas enim de fonte dulcedinis pariter procedit et pacis; hinc Salomon, verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. »Richardo autem leniter loqui, est loqui plano modo, vel breviter, quia prolixitas inducit confusionem. Hildemaro vero, cum quis ita loquitur, ut ab eo solo, quem alloquitur, audiatur. Sine risu.] Quia, «si nihil ita competit humilitati quam luctus animi, certum est nihil illi adeo adversari quam risum (S. Joan. Clim. grad. 7). »Humiliter.] Magna. tumida et ampullosa verba devitans: «Humilitate enim comprimitur verborum ampliositas, »ut loquitur Bernardus Cassinensis, pro qua lectione Boherius habet ampullositas. Cum gravitate.] Sive honeste, «in gravitate enim continetur honestas, »inquit praefatus Bernardus. Vel cum gravitate, id est ita ut pondus insit sermonibus, juxta illud Eccli. xxviii: Verbio tuis facito stateram. Vel pauca verba.] Qui enim multis utitur verois laedet animam suam. Idem praecipit S. Ferreolus in Regul. cap. 29 Et rationabilia loquatur.] Quia qui inconsideratus est ad loquendum sentiet mala.