Latin
7.1.240.306 to 7.1.240.344
Benedict, Regula 7.1.240.306-344
Unproofread scanNot analysed yet
Inconsideratus autem censetur ille qui absque necessitate aut justa utilitate loquitur. Et non sit clamos…s in voce.] Juxta illud S. Ambrosii (Lib. i de Offic. ,c. 17): «Ipsum vocis sonum libret modestia, ne cujusquam offendat aurem vox fortior, »Merito autem inter humilitatis gradus S. Benedictus inseruit ne monachus clamosus sit in voce; nam et SS. Patres clamorem inter superbiae signa reponunt. Ita Cassianus superbum describens (Lib. xii, c. 27): «Irae quoque stimulis acrius instigatur; deinde post haec excelsa vox, sermo rigidus, amara et turbulenta responsio, etc. »Et iterum (Ibid. cap. 29): «Inest primitus in loquela ejus clamor. »Et S. Gregorius (Lib. xxxiv Moral. ,cap. 20): «cunctis apud se cogitatione tumentibus inest clamor in locutione. »Quid autem sit clamor eleganter explicat S. Basilius his verbis (Reg. brev. ,inter. 151): «Vocis modum audientium necessitas ipsa definit. Igitur si submissior sit, tanquam segnior prope accedit ad susurrum, ac propterea damnanda est; si vero supra necessitate… sit altior quam is qui audit submissius loquentem possit audire, tunc clamor existit, qui damnatus est, excepto si lentitudo audientis tanta sit. ut necessario cogamur uti clamore. »Quibus autem poenis sit damnatus, ibi non exprimit; sed S. Fructuosus Bracarensis episcopus (In Regul. c. 15), «qui hujusmodi est, inquit, et saepe castigatus non fuerit emendatus. flagellis verberibusque curandus 241 est et acriter emendandus. »Et Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 16): «Si quis praeter hanc disciplinam cum c…amore et acerbiore sermone responderit, notetur usquequo corrigatur. Si autem hoc vitio curari non poterit, ejiciatur ab unitate fratrum. »Sicut scriptum est.] Non quidem in sacra Scriptura, nisi forte quoad sensum; sed, ut observat Menardus, exstat in sententiis Sixti, sent. 131. Sapiens verbis innotescit paucis.] Quem in locum Joannes Caramuel: Aliquando, inquit, non sine acumine exponebam sic: Sapiens ex so…is verbis innotescit paucis hominibus: sed ex operibus nulii non innotescit.