Latin
7.1.240.78 to 7.1.240.117
Benedict, Regula 7.1.240.78-117
Unproofread scanNot analysed yet
»Eadem ratione singularitatem in suis damnabat S. Euthymius, ex ejus Vita, n. 17, tom. II Mon. Ecclesiae Graec…; S. Basilius in Brevibus Regulis, interrog. 137 et 138; et iterum S. Bern. serm. 71, in Cant. Quinta ratio est, quod totam singularitas perturbat congregationem: unde cum de B. Simeone Stylita fratres ad abbatem questi essent, quod per continuos septem dies jeju…asset; hic illum increpans a…t (In Vita S. Sim. Stylit. cap. 3): «Unde nobis adven…iste homo destruere volens re…am monas…erii? Fili, quid dicunt fratres de te? non tibi sufficit jejunare sicut nos? etc. »Vide S. Bern. ,sermone de Humberti ti monachi obitu, et Petr. Blesen. serm. 50. Sexto denique, Petrus Bamiani exemplo Christi hortatur (Opusc. 47) «ne peregrinae adinventionis praesumas superinducere ere novitatem; nam et ipse qui Magister est angelorum in coelo, morem in terra te…t quem inveni…; nec dedignatus est terrenam servare consuetudinem, qui venerat exhibere coelestem. Nam, ut infinita praeteream, cor sibi caput ac pedes unguento co…spergi muliebri ministerio passus est, nisi quia Palaestinae atque Judaicae regionis mo… erat, ut ejus accolae crebrius ungerentur? »Vel majorum cohortantur exempla.] Majorum no mine Smaragdus intelligit Patres tam Veteris quam Novi Testamenti, ut monachus «exemplum accipiat humilitatis a Christo, devotionis a Petro, charitatis a Joanne, obedientiae ab Abraham, patientiae ab Isaac, tolerantiae a Jacob et Joh etc. »Eamdem in sententiam abit Petrus Diaco…us; se…et Hildemarus majores intelligit eos quorum vitam sancta Scriptura manifestat. Secundo, majorum exempla idem Hildemarus dicit esse «de quibus in ultimo capitulo dicit, id est Regula Basilii, collationes Patrum, atque insti uta monachorum; »in quibus non nihil quo ad exteriorem hominis mortificationem, amplius quam in Regula S. P. Benedicti reperitur. Tertio, nonnulli, ut notat praefatus Hildemarus, a quorum ipse sententia non recedit, maj rum nomine interpretantur cremitas, quorum exemplis in salitudinem secedere, ibique variis pietatis officiis, diversis poenitentiae operibus sese exercere, post sufficientem in coenobio probationem et abbatis benedictionem, singularitas non est.