Latin
7.1.240.118 to 7.1.240.132
Benedict, Regula 7.1.240.118-132
Unproofread scanNot analysed yet
Soli namque singulares hac in parte cen…endi sunt, qui cum ipsas monasterorum observantias nunquam …ene expleverint, temere majora viribus aggrediuntur, et ad singulare …ertamen etiam abbate reluctante prod unt. Quarto, Boherius: «hic autem, inquit, i…telligo majores abbates, et alios seniores viventes, vel etiam d…ientes in Christo. »Et sane abbates superioresque monasteriorum apud antiquos frequenter appella…i majores pro comperto est. Et hanc et am sequi expositionem videntur Richardus de S. Angelo, et Turreciemata. Quinto, Menardus majores intelligit seni res et antiquiores ejusdem congregationis monachos; «quia, inquit, seniores ex …ngo vitae regularis usu sunt in ea magis obfirmati, et, ut ait D. Hieronymus, bos lassus fortius ligit pedem; inest in eis morum gravitas et matuitas, animi motus pacatiores, carois arder et caeterorum sensuum pene sopitus, nec praecox, ut in juvenibus, sed concocta prudentia. Sunt praeter ea veteris disciplinae, regularis observantiae, et eorum quae ab antiquis Patribus statuta sunt tenaciores, quod summum est in vita religiosa bonum, etc. »Sexto, majores etiam dici queunt ii in quibus majora re ulgent virtutum exempla, quorum …ectus venerabilis, non diuturua, neque annorum numero computata, quorum cani sunt sensus et vita immaculata. Αtque ita sentire videtur Bernardus Cassinensis, qui postquam docuit posse monachum media panis libra abstinere, vinum aqua multa dilnere, ad nocturnos surgentem ante lectum silenter orare, frequenter confiteri, cum …crymis Deo preces effundere; sic tandem concludit: «Hic non facit, nec contra regulam, nec extra regulam, et in istis major est ista non faciente. »Quanquam existimet securius esse talia superiori suggerere quae quidem non accedente ejus benedictione sine praesumptione fieri haud posse censet Boherius. In his tamen quae minoris sunt momenti, nec fiunt in conspectu fratrum, superioris licentia haberi praesumitur.