Latin
7.200.197 to 7.200.212
Benedict, Regula 7.200.197-212
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter etiam Boherius: «Scrutans corda et renes, id est fideles et Judaeeos: Judaei dicuntur renes, a quibus Christus descendit secundum carnem; unde in psalmo, Usque ad noctem increpuerunt me renes mei, id est Judaei, a quibus descendi secundum carnem, persecuti sunt me usque ad mortem. »Et iterum Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt.] Quem in locum Hildemarus: «Nunquid solummodo homo cogitationes habet malas et non bonas? Quid est cum bona meditatur, cum Deo placere cogitat, nunquid non est bona cogitatio? Vere bona est haec cogitatio, sed Propheta dixit, Hominum quoniam vanae sunt, ac si diceret. Quantum ad homines attinet, vanae sunt, quia hominum sunt; nam quantum ad Deum attinet, bonae sunt, quia ex Deo sunt: quoniam homo nihil boni habet a se, sed si aliquid boni habet, a Deo habet. »Et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe.] Id est antequam fiant; neque enim hic attenditur loci distantia, sed temporis. Et quia cogitatio hominis confitebitur tibi.] Id est cognoscetur a te. Nam «quia cogitatio nota est Deo, inquit Hildemarus, ipsa notitia dicitur Deo confiteri. »Quam expositionem sequitur Bern. Cassinensis, et confirmat Guido Juvenalis, hunc regulae textum ita Gal…ice reddens: La pensée de Chomme se montrera à toi et te fera hommage, car elle ne peut fuir ta connaissance. Aliter tamen Smaragdus: «Cogitatio hominis, ait, tunc Deo confitetur, quando peccata praeterita humili satisfactione ab illo damnantur; quia dum unusquisque divina illuminatione praevenitur, statim molestiis turpium cogitationum pulsatur, sed eas Domino confiteri humiliter non veretur. »