Latin
7.207.1 to 7.207.18
Benedict, Regula 7.207.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut sollicitus circa cogitationes suas perversas.] Ut nempe non exeant in deliberationem, sicuti ait Hildemarus. Dicat semper utilis frater in corde suo.] Utilis frater Trithemio «ille est, qui omnibus prodesse, et nulli desiderat obesse, qui nihil sapit, nisi quod Deo placere cognoscit, qui totam spem suam ponit in Domino, sine cujus auxilio se nihil posse facere certissime credit; »et Nicolao de Fractura «quem poenitet de cogitationibus suis perversis dicitur utilis frater. »Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea.] Licet iniquitas vulgo pro peccato sumatur, hic tamen pro sola cogitatione prava debere accipi censent Smaragdus et Bernardus Cass. ,idque postulare videtur sensus verborum S. P. Benedicti; nam ut sollicitus sit utilis frater circa cogitat ones pravas, vult eum semper dicere: Tunc ero immaculatus coram eo, si observavero me ab iniquitate mea, quasi diceret, infit Smaragdus: «Tunc immaculatam potero ducere vitam, si me non maculaverit cogitatio prava; neque enim potest sine macula vivere, cu us iniqua …ogitatio polluit mentem, sed ille tantum bene immaculatus vivit, qui se ab iniquitate pravae cogitationis custodit. »Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur, cum dicit Scriptura nobis: «Et a voluntatibus avertere. »]Quod tam de bona quam de mala intelligunt voluntate Hildemarus et Bernardus Cassin. Et certe ipsa bona voluntas cessat esse bona, cum efficitur propria, etiamsi bona appetere videatur; unde et Dominus illa reprobat jejunia, in quibus reperitur voluntas nostra. Et iterum rogamus Deum in oratione, ut fiat ejus voluntas in nobis.] Id est in nostra, inquit Hildemarus. Recte omnino ad B. Benedicti mentem S. Augustinus seu quivis alius (Serm. 65 in Append. serm.) : «Certe cum dicimus, Fiat voluntas tua, docemur semper ad Dei, non …d nostram respicere voluntatem;