Latin
7.207.19 to 7.207.36
Benedict, Regula 7.207.19-36
Unproofread scanNot analysed yet
quia in nostra voluntate aliquoties contraria sunt; in Domini voluntate vita est emper et bonitas. »Sunt viae quae videntur hominibus rectae, etc.] Hunc Scripturae locum ita explicat citatus a Boherio abbas Moyses: «Scripturae Judaeorum vel gentilium inducunt monacho quamdam complacentiam plusquam codices fidei Christianae, expositiones etiam sacrae Scripturae novum dantes intellectum videntur ei rectae, multiplicata jejunia, et orationes ultra usum communem coenobii recte dijudicat; persequi vero extra coenobium pias causas, puta monasteriorum, nio achorum, desolatorum, monialium, rectum ei videtur et sanctum; quod tamen illusione saepe diabolica procuratur; et ideo istae viae quae videntur rectae usque ad infernum demergunt. »Sed Sm…ragdus textum illum intelligi posse existimat de illis «qui nunc electi esse videntur, sed quia non sunt a Domino, leprobanlur; »additque: «Potest et de illis non inconvenienter intelligi, quos vitia sub simulatione virtutum decipiunt. . . . Intelligitur et de haereticis, quorum dogma illis videtur rectum, sed a catholicis viris discernitur, et judicatur esse pravum, quia sequaces suos ducit ad tartarum. »Hildemarus vero locum interpretatur de vitio sub specie lat… virtutis; vel quando bonum pro meliori, et melius accipitur pro optimo; et iterum de banis illis quae fiunt absque benedictione patris spiritalis, ut sunt jejunare, vigilare, etc. ,quae S. Benedictus praesumptioni deputat, et vanae gloriae, non mercedi. In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus esse praesentem, cum dicit Propheta Domino: «Ante te omne desiderium meum. »]Quem Prophetae versiculum S. Augustinus de bono desiderio, hunc S. Benedictus de malo intelligit, nimirum de desiderio carnis, quod cum spiritui rectae que rationi repugnet, non potest esse bonum, nisi forte occasionaliter, in quantum illius procurat bonum, qui sibi resistit. Hildemarus et Bernardus Cassinensis tam de bono quam de m…lο interpretantur;