Latin
7.212.124 to 7.212.142
Benedict, Regula 7.212.124-142
Unproofread scanNot analysed yet
Tota die, id est omni vitae tempore, ut exponit Hildemarus, aestimati sumus sicut oves occisionis. Tribus praesertim de causis ovibus se sancti martyres Comparant: 1° quia sicut ovis occidenti non resistit, ita nec ipsi resistunt, nec malum pro malo rependunt; 2° quia, sicut ovis suis etiam percussoribus Ianam tribuit, ita et SS. martyres suos adversarios, ubi se locus obtulerit, adjuvant beneficiis; 3° quia, sicut ovis lac de visceribus impertit, ita et illi viscera misericordiae et compassionis suis exhibent inimicis. Horum hic nobis proponit exemplum S. Benedictus, ut illud imitemur in adversis, et sicut oves coram tondente obmutescamus: unde lepide hunc in locum Bernardus Cassinensis, et post eum Boherius: «Sicut ovis quae deputata est occisioni, ad hoc nutritur, ad hoc pascitur, ad hoc conservatur, ut postmodum occidatur, sic et monachus ab aliis aestimatur, et in se debet aestimare quod non ob aliud pascatur in refectorio, non ob aliud sibi serviatur in infirmitorio, non ad aliud conservetur in claustro, nisi ut sit Christi hostia, Christi victima, et sub obedientiae gladio mori…tur. »Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes, etc.] Prosequitur S. Pater voces SS. martyrum, in quibus novum patientiae stimulum advertimus in proxima spe retributionis divinae; qua excitati subsequuntur, gaudentes; «grata est enim ignominia crucis ei qui crucifixo ingratus non est. »ut dicebat S. Bernardus (Serm. 25, in Cant.) . Et dicentes: Sed in his omnibus, scilicet duris, contrariis, irrogatisque injuriis, superamus, id est usque ad mortem perseveramus ex Hildemaro, et Boherio; propter eum qui dilexit nos, cum adhuc illius essemus mimici: et in hoc novum patientiae stimulum agnosce; si enim cum qui nos tanto prosecutus est amore, tantisper difexerimus, quid ejus causa non tolerabimus adversi? Et item alio loco Scriptura: Probasti nos, inquit, Deus.] Et istae voces sunt adhuc SS.