Latin
7.212.143 to 7.212.150
Benedict, Regula 7.212.143-150
Unproofread scanNot analysed yet
martyrum. Probasti nos, Deus, inquiunt, non simpliciter probati sumus; quia nulla accedit hominibus probatio, nisi a Deo volente aut permittente. Igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum. O pietas! o clementia! igne nos examinasti, non consumpsisti; ad hoc enim tribulationis ignem immittit Deus, non ut pereamus, sed ut puriores evadamus, et ut ab omnibus sordibus mundati, venire mereamur ad diadema regis aeterni, ut loquitur Smaragdus.