Latin
7.212.27 to 7.212.46
Benedict, Regula 7.212.27-46
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hunc esse Hildemari sensum, quem Bernardus Cassinensis et Boherius in primo Comm. sequuntur, satis indicat his verbis: «Altero modo intelligitur, id est ut in omni obedientia cupiat, vel habeat majorem, id est magistrum. »Imitans Dominum, de quo dicit Apostolus: Factus est obediens usque ad mortem.] Eamdem obedientiae formam praescribit monachis S. Basilius (Reg. Brev. interr. 116), cum facta interrogatione: «Usque ad quem modum obedire oporteat, qui placendi Deo regulam implere cupit? »respondet: «Apostolus hoc ostendit, ubi nobis obedientiam Domini, qui factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ita proposuit, ut praemiserit illud: Hoc autem sentite in vobis quod et in Christo Jesu. »Idem ergo sentire debet humilis monachus, quod et in Christo Jesu, atque ejus exemplo obedire etiam usque ad mortem: id quod duobus item modis cum Hildemaro accipere possumus. 1° Usque ad mortem, id est toto vitae tempore, quo sensu S. Bernardus ait (De Praecepto et Disp. ,cap. 6): «Est sane quidam obedientiae limes secundum tempus, ipsa temporis extremitas, ut is sit terminus obedientiae qui et vitae: hunc nobis maxime unigeniti Dei commendat exemplum, qui factus est Patri obediens usque ad mortem. »2° Usque ad mortem, ut si necesse sit obedientiae causa ipsam mortem subire, non refugiat. Uterque sensus optimus est, et monachum imprimis decet; sed hic solis his competit qui nihil sibi a Christo charius aliquid existimant, et pro ejus amore omni obedientia se subdunt majori; in amore enim Christi nec modus ponitur nec mensura, ut loquitur Boherius in primo comm. Porro huic humilitatis gradui, decimum superbiae, rebellionem opponit S. Bernardus. De quarto humilitatis gradu. Quartus humilitatis gradus est, si in ipsa obedientia duris et contrariis rebus, vel etiam quibuslibet irrogatis injuriis tacita conscientia patientiam amplectatur.] Supremam obedientiae perfectionem hoc in quarto humilitatis gradu S.