Latin
7.212.47 to 7.212.64
Benedict, Regula 7.212.47-64
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictus constituit. In secundo quidem propriae voluntatis odium jubens, ad obedientiam monachum disposuerat; in tertio omni se majori subdere docens, obedientem reddiderat; hic vero dura, contraria, irrogatasque injurias in obedientia aequo animo amplecti praecipiens, obedientem omni ex parte perficit. Porro quamvis dura, contraria, irrogatae injuriae, ad idem significandum promiscue nonnunquam usurpentur, hic tamen aliquid inter utrumque discriminis proferunt antiqui Regulae commentatores. Hildemaro, «dura sunt illa quae ad materiam rei attinent, verbi gratia, sicuti est petram levare, aut aliquid immensae magnitudinis portare vel agere. »Idem docent Bernardus Cassinensis et Boberius. Turrecremata vero dura intelligit res graves et diffici…es ad exsequendum: sic nimirum leges et imperia dicuntur dura, in quibus occurrit major difficultas: hinc populus Roboam rogabat ut minueret aliquid de imperio patris sui durissimo. Dura quoque locum habent in imponendis poenitentiis, ut sunt humi cubare, jejuniis corpus atterere, flagris caedere, etc. Contraria ex praefato Hildemaro «sunt quae ad voluntatem attinent, si hoc quod sibi imperatur, non sibi placuerit. »Sive, ut ait Bernardus Cassinensis, et ex eo Boherius (Lib. vi, tract. 5, disq. 7), «contraria sunt quae ab ipsius facientis voluntate discordant. »Paulo fusius Benedictus Haeftenus: «Contraria, inquit, duobus modis intelligo: 1° quae rationi repugnare videntur, ut si jubearis vestem suere et rursum dissuere, plantare herbas, pangere arbores et denuo evellere, ire cubitum et mox surgere o strato, aquam haurire et fundere in sole; 2° quae repugnant inclinationi obedientis, ut si solitudinis et cellae cultori imponatur cura hospitum, officium cellarii, aut contra pronu, ad discurrendum per domum, et garriendum cum hospitibus, mandatum accipiat in cella residendi, tacendi, et studendi. »Injuriae vero sunt opprobria, irrisiones, verba contumeliosa, et his similia. Atque his in tribus tota pene, imo tota abit monachorum vita, ut vel minimam rerum asceticarum notitiam habenti exploratum est.