Latin
7.217.1 to 7.217.17
Benedict, Regula 7.217.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro.] Quem in locum Smaragdus: «Induxisti nos in laqueum propter exaggerationem dicit tribulationis, ut intelligas omne genus tribulationis in hoc saeculo super electos venire; quia omne genus gloriae a Domino in futuro sperant recipere. »Laqueus iste SS. martyrum est carcer, et vincula quibus constringuntur. Porro has SS. sufferentium voces merito sibi vindicare possunt monachi, et dicere Christo: Induxisti nos in laqueum. Laqueus eorum ex Bernardo Cass. et Boherio, est claustrum monasterii, in quo per stabilitatem et professionem monasticam non minus stringitur monachus quam captum animal laqueo; «sed hujusmodi quidem vinculum libertatem animae operatur, et claudit inferni ostium, »inquit Boherius. Isto nos Christus Dominus (gratias Deo) laqueo illaqueavit, cum nos inextricabili saeculi laqueo liberavit. Et ut ostendat sub priore debere nos esse.] Sub priore, id est sub abbate, secundum Smaragdum, Hildemarum et Bernardum Cassinensem. Hic tamen addit: «vel sub priore, id est sub praepositis, decano, et aliis locum tenentibus prioratus. »Subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra.] Et istae iterum sanctorum sunt martyrum voces, quas hic ad propositum explicans Bernardus Cassinensis: «Nota, inquit, quod non dicit tantum: posuisti homines super nos, sed super capita nostra; posuisti homines, non angelos, natura justos, puros, stabiles, et a Deo confirmatos, sed homines de limo terrae plasmatos, de vili semine conceptos, fragiles, peccatores, aliud docentes, et aliud facientes. Super capita nostra: in capite est imaginatio rationalis et memorativa, ut et sic omnia sint sub ejus imperio captivata. Item in capite sunt quinque sensus corporis, qui per veram obedientiam et superioris imperium captivantur: hoc est enim imponere hominem super capita nostra, videlicet ille homo qui est capitaneus monachorum. »Sed et praeceptum Domini in adversis et injuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam, praebent et aliam.] Ubi Smaragdus: «Qui in injuriis irrogatis non reddit malum pro malo, ille maxillam percutienti unam praebet et aliam.