Latin
7.217.111 to 7.217.132
Benedict, Regula 7.217.111-132
Unproofread scanNot analysed yet
Benedicti abbatis Anianensis, n. 33 (Saecul, iv, p. 1); in Vita B. Alcuini, n. 8, et in Vita S. Adalardi, auctore S. Gerardo, n. 41, ubi omni prorsus admiratione dignum videtur quod de eo ibide u scribitur: «Ipse vero, scilicet S. Adalardus, tantam memoriam filiorum habebat in visceribus paternis, ut non solum mores inspiceret, sed etiam numerum et nomina eorum semper haberet descripta in manibus suis, quatenus non sibi excideret pro quibus rationem redditurus esset Deo, et pro quantis. Ideo maximam gerens curam eorum, nullum ex eis in hebdomada relinquebat inallocutum, ne scilicet inimicus inveniens vacantes, zizania superseminaret cordibus eorum. »Erant vero Corbeiae monachi sub S. Adalardo non minus trecentis, nec amplius quadringentis. Hortatur nos de hac re Scriptura dicens: Revela Domino viam tuam, et spera in eum.] Hac in Scripturae auctoritate quatuor hujusce confessionis conditiones S. P. Benedictus indicat: 1° Ut sit clara, aperta, absque ulla verborum obscuritate, cum dicit Revela; hoc enim revelati dicitur, quod aperte de- Cl…ratur. 2° Ut fiat abbati non tanquam homini, sed tanquam Deo, aut ejus vicario; Christi enim vices in monasterio agere creditur, cum addit Domino, 3° Ut fiat de propriis delictis, tentationibus, pravis cogitationibus, nulla facta aliorum mentione, cum subjungit viam tuam, 4° Cum firma spe obtinendae veniae, Et spera in eum. Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.] In qua proinde firmiter sperandum. Et item Prophetae: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui. Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.] Quibus in verbis quatuor iterum denotat observanda hac in confessione: 1° ut nihil omnino superiorem celet, quia vix congruum medicus aegroto potest afferre remedium, nisi integram morbi cognitionem habeat, Non operui;