Latin
7.217.133 to 7.217.149
Benedict, Regula 7.217.133-149
Unproofread scanNot analysed yet
2° ut priusquam ad superiorem accedat, morbi sui qualitatem consideret, ejus causas, naturam, effectusquo perquirat, ut ampliorem de eo abbati notitiam tribuat, quod colligitur ex verbo Dixi, id est mecum statui; 3° ut i l faciat cum voluntate et intentione se accusandi, Pronuntiabo adversum me; 4° idque cum humilitate, quod indicat vox injustitias. Et haec quidem S. Benedictus ex parte illius qui conscientiam superiori man festat; quid vero ex parte ipsius superioris, cui perversae cogitationes et mala absconse commissa revelantur, exigat, praetermisit; quia humilem hic duntaxat intendit reddere discipulum; sed illud aliunde repetere lectoribus haud erit fortassis ingratum. Itaque S. Fructuosus quatuor potissimum ex parte abbatis requirit (In Regul. cap. 13), scilicet, ut «consolatione, oratione, castigatione, sive etiam exercitatione idonei operis, »fratri tentato, aut alias afflicto medeatur: quae pene eadem videre licet in Regula Magistri, in qua praescribitur (Cap. 15), ut «cum de aliquo fratre nuntiatum fuerit a a praepositis abbati, convocet mox universam congregationem, et dicat omnibus abbas: Venite, fratres, subveniamus per dilectionem invicem nobis apud Dominum…. . Ergo unanimes pro hoc fratre nostro oremus ad Dominum, ut dignetur in eo signaculo crucis suae, vel jussione potentiae suae diaboli tentationes compescere. »Ecce abbatis totiusque congregationis pro fratre tentato orationem, cujus praxeos egregium habemus exemplum in Vita S. Anastasii Persae monachi, qui aliquando recordatione artis magicae, quam in saeculo exercuerat, tentatus, cum rem abbati manifestasset, ille «admonebat eum, et confortabat in Domino, secundum quae data illi fuerat in Domino gratiam; et faciens orationem pro eo coram omnibus fratribus in ecclesia, effugavit ab eo pugnam diabolicam (Apud Boll. ,22 jan.) »Addit Magister: «Cum ergo oratum pro eo ab omnibus diutissime fuerit, surgens abbas cum omnibus, et complens, mox exeuntes s nguli opus, quod faciebant, reprehendant;