Latin
7.217.150 to 7.217.165
Benedict, Regula 7.217.150-165
Unproofread scanNot analysed yet
et retento apud se illo solo fratre qui malo cogitationis laborat, proferat codices, et adversus necessitatem vulneris ejus similis divina medicina legatur. Nam et per dies quibus ille frater interrogatus ab abbate forte responderit non transisse, illis horis quibus contingit legi sive per hiemem, sive per aestatem pertinentia codicum ad ipsam cogitationis necessitatem legatur ipsa decada de qua est ipse frater. Verbi gratia, si suaserit fornicationem, legatur illi ex diversis codicibus, ubi castitatem diligit Deus; si mentitionem suadet frequenter, legatur illi in diversis, ubi praecepit veritatem…. . Unde oportet abbatem multum de lege instructum, aut ut testimoniis omnia doceat, aut pertinentia ad locum legenda consignet. »Ecce consolationem: Ideo enim dimissis omnibus fratribus solum tentatum retineii apud se jussit; ideo congruentes ejus morbo lectiones indicavit faciendas; ideo instructum lege divina abbatem requisivit, qui Scripturae testimoniis omnia doceat, id est consoletur. Deinde paucis interjectis subjungit: «Alia die mane interrogetur ab abbate, si cogitatio inimica cessavit, aut non; quod si responderit non cessasse, supponatur jejunium ab omnibus. Quod item si alia die reinterrogatus responderit non transisse, reficientibus omnibus mensis subtrabatur vinum…. . Si tertio die reinterrogatus responderit non transisse, item oleum mensis subtrahatur cum vino, ut multorum labore et abstinentiae cruciatione nullus pereat, sed omnes evadam. »Ecce corporis afflictionem, quam inter alia tentationis remedia assignaverunt quotquot de vita spiritali moribusque dirigendis tractavere scriptores, cujus eximium habemus documentum in Vita S. Eupraxiae virginis, quae ineunte saeculo v vivere desiit in virginum monasterio inferioris Thebaidis (Boll. ,13 Mart.): «Haec autem erat consuetudo in monasterio, inquit anonymus scriptor n. 14, si quando contigerat aliquam sororem tentari a diabolo per somnum, mox diaconissae (id est abbatissae) pandebat; illa vero cum lacrymis Deum postulabat, ut diaboli tentatio ab ea recederet, jubebatque ut lapides portaret, et sub stratum suum supponeret, et cinerem super cilicium spargeret, et ita dormiret usque ad decimum diem.