Latin
7.217.221 to 7.217.241
Benedict, Regula 7.217.221-241
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non hac primum aetate hoc virus monachorum cordibus irrepsit; cum inter praecipuas, quibus olim ordo monasticus occubuit regularisque disciplinae observantia labefactata est, causas, recenseatur nimia aedificiorum magnifieentia (Mabil. praef. Ad saec. 4): cui morbo mederi cupientes monachi Fuldenses, porrecto ad Carolum Magnum imperatorem libello supplici, postularunt (Num. 12), «ut aedificia immensa atque superflua, et caetera opera inutilia omittantur, quibus fratres ultra modum fatigantur, et familiae foris dispereunt; sed omnia juxta mensuram et discretionem fiant, »Unde Ludovicus Pius imperator, Caroli filius et successor, in exhortatione ad Eigilem electum Fuldensis monasterii abbatem (In Vita Eiqilis n. 12. Saec. 4 Bened.) : «Immensa, inquit, aedificia. Pater, et opera non necessaria, quibus familiae foris et intus fratrum congregatio fatigatur, ex hinc penitus ad mensuram dimitte; et memento quam saepe hujus nimietatis querimonia genitoris mei ac nostras aures inquietabat. »Longe modestior erat in construendis monachorum aedificiis magnus Benedictus abbas Anianensis (Saec. iv Bened. ,parte i): «non enim ornatis parietibus tegulisque rubentibus, vel pictis laquearibus, sed stramine vilique materia cooperire, vel facere domos decreverat: licet enim multiplex numerus fratrum augeretur, ille semper viliora et humiliora appetebat, »inquit Ardo in ejus Vita, n. 14. Scio tamen aliquos sanctissimos viros sumptuosa olim sibi construxisse coenobia; sed haec magnatum aut principum frequentius sumptibus, atque in hoc compassum est animalibus, ut loquitur Guillelmus abbas S. Theoderici ad fratres de Monte Dei scribens (De Vita solitar. ,c. 12), ubi praeclara et lectu quidem dignissima dicit, quae praetermittimus, ne longius materias protraxisse videamur. Haec retulisse hactenus sufficiat ad memoriam antiquae illius simplicitatis et humilitatis quam in aedific…is praeferebant, quos imitari tenemur, patres nostri; quae tamen in eus cadere nolumus, qui, pene emortuam excitantes in coenobiis regularem disciplinam, collapsa restaurant aedificia, quatenus solida atque in aeternum, si fieri possit, duratura pietati aedificia et congruas locorum digni ati ac celebritati aedes restituant;