Latin
7.217.242 to 7.217.257
Benedict, Regula 7.217.242-257
Unproofread scanNot analysed yet
congruas, inquam, locorum dignitati. Neque enim decorum fuerit basilicis augustissimis, quas regum aliorumque fidelum pietas monachis erexit, ac superbissimis principum mausolieis, rudes circumponere casas: quanquam ab his etiam locis longe abesse debeat vana et inanis ornamentorum ostentatio; alioquin merito redundabit in nos illud Hieronymi ad Heliodorum (Epist. 1): «Filius hominis non habet ubi caput reclinet, et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metiris. »Et certe nulla unquam a nobis delere debet oblivio quod scribit praecitatus Guillelmus abbas S. Theoderici: «Credite, fratres, et utinam vobis experiri non contingat quia pulchritudines istae et forenses honestates cito virile propositum enervant, et masculinum animum effeminant. Nam etsi ipso saepe usu sopiuntur earum delectationes, etsi sint aliqui qui utantur hujusmodi quasi non utentes; tamen contemptu melius quam usu exstirpantur et vincuntur hujusmodi affectiones; »vixque dici potest quantum vanitatis superba aedificia inspirent humilitatis professoribus. Plane id aliqua ex parte expertus est olim S. Pachomius, qui cum oratorium ae…cari fecisset (Paralipomena de S. Pach. ,apud Boll. ,14 Ma…i), »porticibus et columnis super bases dispositis insigniter ornatum, non parum amabat illud aedificium, sibique plaudebat, quod insigne opus ad finem perduxisset; sed cum hanc animi sui affectionem animadvertisset ex diabolica fraude ortam, ut propter exstructi oratorii pulchritudinem laetitia efferretur, funes parari, eosque columnis aptari jussit, et instituta primum oratione, fratrum usus opera, columnas omnes ad terram inclinari, at juc ut sic curvae manerem, imperavit. Ad fratres dein le conversus, oro, inquiebat, vos …atres, ne mannum vestrarum opera ad ostentationem pulchra admodum esse unquam velitis »Simile periculum pertimescebat haud dubium S. Wlstanus episcopus Wigorniensis qui, ut ejus in Vita legimus (Apud Boll. 19 Feb.) ,«Cum monasterii Wig…rniensis novam ecclesiam perfecisset, et veterem ecclesiam, quam S.