Latin
7.217.298 to 7.217.315
Benedict, Regula 7.217.298-315
Unproofread scanNot analysed yet
Bernardus his verbis (Homil. 4, sup. Missus est): «Video, quod multum doleo, post spretam saeculi pompam nonnullos in schola humilitatis superbiam magis addiscere, ac sub alis mitis humilisque magistri gravius insclescere, et impatientes amplius fieri in claustro, quam fuissent in saeculo; quodque magis perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur esse contemptui, qui in sua non ni i contemptibiles esse potuerunt: ut quia videlicet, ubi a pluribus honores appetuntur, ipsi locum habere non meruerunt, saltem ibi honorabiles videantur, ubi ab omnibus honores contemnuntur. »Ad opus, ut abjectissimas artes et obedientias, verbi gratia, in coquina servitoribus ministrare, sordidos pannos lavare, cloacam purgare, non modo non refugiat, sed et libens amplectatur, attendens ad illam S. Basil…i sententiam (In Const. monast. c. 24): Decet religiosum etiam viliora opera cum multa diligentia et animi promptitudine amplecti, scientem non esse exigui, sed magni momenti, et spiritale, coeloque dignum, et coelestem nobis mercedem afferre, quidquid propter Deum geritur. Proinde etiamsi sequenda sint jumenta oneraria, communi necessitati servientia, contradicere non debet, si cogitet quam alacriter Domino obedierint apostoli pullum adducere jubenti; ac reputet fratres esse Domini, quorum gratia nos curam jumentorum suscipimus. . . tantum hujusmodi ministerium negligentiae causam non faciat; sed in omni diligentia seipsum custodiat, ut et sibi ipsi et iis cum quibus agit, prosit, Ubi vero aliquid viliorum operum obeundum est, scire oportet, et Servatorem ministrasse discipulis, nec humilia opera dedignatum esse. Deniquem …momenti, si homo fiat imitator Dei, et per humilia illa ad sublimitatem humiliationis hujus ascendat: quis autem dixerit etiam humile esse, cujus operationem Deus ipse usurpavit. »Ita plane sentiebat S. Radegundis, quae ex potentissima Franciae regina monasticen in Pictaviensi virginum coenobio professa (Venant. Fortunat. in ejus Vita, n.