Latin
7.217.316 to 7.217.343
Benedict, Regula 7.217.316-343
Unproofread scanNot analysed yet
23. Saec. i Bened.) ,«vicibus suis scopans monasterii plateas, simul et angulos, quidquid erat foedum purgabat, et sarcinas quas alii horrent videre, non abhorrebat evehere, secretum etiam purgare, opus non tardans, sed occupans; ferens fetores stercoris credebat se minorem sibi, si se non nobilitaret vilitate servitii, ligna supportans brachiis, focum flatibus et forcipibus admovens, calens, nec laesa se retrahens, extra suam hebdomadam infirmantibus serviens, etc. »Quibus fere similia (Saec. ii Bened.) de Eastervino abbate Wiremuteusi ex ministro Egfridi regis rfert Beda in lib. i de Vita S. Benedicti Biscopi, n. 8. Sed ista non capit superbus, qui «si mediocris ei aliqua obedientia injuncta fuerit, indignatur, aspernatur, arbitrans se non esse minoribus occupandum, qui se ad majora sentit idoneum S. Bern. de Grad. humil. c. 16). Denique ad locum, ut si jusserit abbas antiquiorem aliquem in ultimo congregationis ordine et loco sedere, libens assentiatur; futurum est enim aliquando ut sint novissimi primi et primi novissimi; quod certe maxime pertimescere debet superbus, qui, ut loquitur S. Bernardus (Ibidem), «primus in conventibus residet, in consiliis primus respondet, non invitatus accedit, non jussus se intromittit. »Jam vero cur non simpliciter vilitate aut extremitate, sed omni vilitate et extremitate contentum esse debere monachum dixerit, ita explicant Hildemarus, Bernardus Cassinensis, et Turrecremata; quia nimirum nonnulli ciborum, non vestimentorum vilitate sunt contenti; nonnulli vestimentorum, sed non ciborum; nonnulli utrorumque, sed non habitationis. Item nonnulli vilitatem tolerant, at extremitatem pati non queunt. Vel etiam «omni vilitate et extremitate dixit, inquit Hildemarus; quia et corpus et mentem comprehendit; id est sicut in corpore existit vel extremus, ita debet esse et in mente; nam si corpore videtur vilis et extremus, et non in mente, jam non est monachus, sed hypocrita.