Latin
7.217.460 to 7.217.473
Benedict, Regula 7.217.460-473
Unproofread scanNot analysed yet
»Quo audito venerabilis senex Alexandriam properat, ad dictum coriarium se confert, eum rogat, ut opera sua sibi denuntiet; cui ille respondens ait: «Nescio aliquando me aliquid boni perpetrasse; unde et ex cubili proprio mane consurgens, antequam in opere… meo resideam, dico, quod omnis haec civitas a minore usque ad majorem ingrediatur in regnum Dei propter justitias suas; ego autem solus propter peccata mea poenam i grediar sempiternam, quod verbum antequam sero quiescam ex cordis veritate recenseo. »Qu… d audiens S. Antonius addidit: «In veritate, fili, sicut bonus artifex sedens in domo tua, cum requie reguum Dei adeptus es; ego autem velut sine d scretione omne tempus meum in solitudine terens, necdum verbi tui assumpsi mensuram. »Secundam hanc rationem eleganter illustrat S. Bernardus his verbis (Serm. 37, in Cant.) : «Quid si in eo discordaret a veritate, ut minorem se inferioremque putaret quam veritas haberet? Excusaret eum sua procul dubio ignorantia, et minime reputaretur superbus, nec tam inveniretur iniquitas ejus ad odium, quam humilitas fortassis ad gratiam. Si enim in quonam statu unumquemque nostrum habeat Deus liquido cognosceremus, nec supra sane, nec infra secedere d…beremus, veritati in omnibus acquiescentes: nunc autem quia consilium hoc posuit tenebras latibulum suum, et se…mo absconditus est a nobis, ita ut nemo sciat si dignus sit amore an odio, justius tutiusque profecto, juxta ipsius Veritatis consilium, novissimum nobis locum eligimus, de quo postmodum cum honore superius educamur, quam praesumimus altiorem, unde cedere mox oporteat cum rubore. Non est ergo periculum quantumcunque te humilies, quantumcunque reputes minorem quam sis, hoc est quam te veritas habeat. Est autem grande malum horrendumque periculum, si vel modice plus vero te extollas, si vel uni videlicet in tua cogitatione te praeferas, quem forte parem tibi veritas judicat, aut etiam superiorem.