Latin
7.217.434 to 7.217.459
Benedict, Regula 7.217.434-459
Unproofread scanNot analysed yet
De caetero ea semper magis attende, quae alius habet, tu non habes; quod haec cogitatio te in humilitate custodiat, et a descensu tepiditatis elonget, magis autem et accendat desiderio proficiendi. Vide autem quanta e regione mala cogitatio illa parturiat, qua sedule versas in animo quod tibi habere videris, et alterum quempiam astimas non habere: hinc enim elevaris in superbiam, dum te praeponis alteri; hinc proficere negligis, dum te magnum quempiam arbitraris; hinc demum incipis deficere, dum tibi alterius comparatione etiam nimis egisse videris. »Eadem etiam forte mente interroganti cuidam fratri abbatem Poemenen (Lib. iii de Vit. Pat. ,n. 131): «Quomodo possum me minorem videre ab eo qui homicida est? »respondit: «Si videns hominem qui forte occidit alium, dicis in temetipso: Iste quidem hoc solum peccatum fecit; ego autem omni hora homicidium committo, meipsum interficiens. Et cum …rater requireret quomodo hoc possit fieri, respondit: Haec sola justitia hominis, ut semetipsum reprehendat; tunc enim justos est, cum sua peccata condemnat. »Se undo, propter incomprehensibilia judicia Dei. Terribilis enim Deus in consiliis super filios hominum, ut quos saepe sanctiores existimamus, l…os a Deo reprobatos; deteriores vero praedestinatos infallibilis scientia Dei cognoscat. Nam quis, verbi gratia, Saulem a Deo electum, ejusque mandato in reg…m consecratum; Saulum autem minas spirantem ac necem intuens; illum de libro vitae delendum, istum vas electionis Deo factum credidisset. Cum ergo nullus hominum sciat utrum amore an odio dignus sit; nulli se praeferat, quinimo coriarit illius Alexandrini aemuletur virtutem, qua celeberrimum toto orbe Antonium abbatem superavit. Cum enim vir sanctus in cella aliquando oraret, coelestis ad eum vox advenit dicens (Ruffin. lib. iii de Vit. Pat. ,n. 130): «Antoni, necdum ad mensuram …oriari istius, qui in Alexandria est, pervenisti.