Latin
7.217.516 to 7.217.542
Benedict, Regula 7.217.516-542
Unproofread scanNot analysed yet
Corde dixit; non verbo aut lingua; corde dixit, non judicio aut cognitione; corde dixit, qualis ipse fuit, cui, ut loquitur S. Bernardus (Serm. 42, in Cant.) ,placuit minimum reputari, qui se summum non ignorabat. Et sane quid prodest se peccatorem praedicare? quid omnibus inferiorem et viliorem se credere? Talem et ipsi daemones habere possunt humilitatem, quam ipsa nostri cognitio exigit, et habere nos cogit veritas, humilitatem scilicet oris et intel ectus, non humilitatem cordis; humilitatem veritatis, non humilitatem amoris. Quid igitur? «Vera est humilitas cordis retinendi, inquit apud Cassianum (Collat. 18, c. 11) abbas Piammon, quae non de affectata co poris atque verborum, sed ex int ma mentis humiliatione descendit, quae tunc demum evidentissimis patientiae suae fulgebi indiciis, cum quis non ipse de se crimina ab aliis non credenda jactaverit, sed ab aliis arroganter ingesta et irrogatas injurias mansueta cordis aequanimitate toleraverit. »Talem a Caelant…a S. Hieronymus requirebat, cum diceret (Epist. 50): «Humilitatem sequere, non quae ostenditur, aut simulatur gestu corporis, aut fracta voce verborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur: aliud est enim virtutem habere, aliud virtutis similitudin…m; aliud est rerum umbram sequi, aliud veritatem. Multo deformior est superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet; nescio enim quomodo turpiora sunt vitia, cum virtutum specie celantur. »Vide S. Doroth. doctrinam 2. Humilians se.] Non solum lingua, sed insuper cordis affectu. Et dicens cum propheta: Ego autem sum vermis.] Sicut enim omnibus v…lior animalibus vermis, nascens ex putredine, et in putredine, sine strepitu graditur, et vilipenditur, et conculcatur; sic ego omnium vilissimus, ex peccato et in peccato natus, ex peccato et in peccato vivens, ab omnibus contemni et conculcari desidero. Et non homo.] Quis enim hominem dixerit eum, qui tot se peccatis commaculans ratione se caruisse demonstrat?