Latin
7.217.543 to 7.217.552
Benedict, Regula 7.217.543-552
Unproofread scanNot analysed yet
Opprobrium hominum.] Ut pote totus ex peccato, totus in peccato Vel opprobrium hominum, id est quia vermis sum et non homo, opprobrium hominum esse cupio, et abjectio plebis, …icuti S. Arsenius, quem cum Theophilus episcopus una cum judice interrogasset, sermonem ab eo audire cupiens, paulisper tacuit; deinde, si dixero, inlit, custodietis? quod cum spopondissent: Ubicunque, ait. audietis Arsenium, nolite appropinquare. Exaltatus sum.] Scilicet in saeculo ubi honoratus vixi, uti exponunt Hildemarus et Bernardus Cassinensis. Vel, ut dicit Richardus de S. Angelo, Exaltatus in superbia: vel in baptismo recepta peccatorum remissione. Et humiliatus et confusus.] Cognita vilitate propria et peccatis, quae postea miser commisi. Et item bonum mihi quia humiliasti me, ut discam mandata tua.] Sed licet humiliatus confundar, gratias tibi tamen, o hone Jesu, quia cum me humiliasti, didici mandata tua, quae olim elatus spernebam.