Latin
71.891.1 to 71.891.26
Benedict, Regula 71.891.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Ut obedientes sint sibi invicem. Obedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita obediant fratres, scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum. Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi, de caetero omnes juniores prioribus suis omni charitate et sollicitune obediant. Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur. Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate, vel a quocunque priore suo corripiatur quolibet modo; vel si leviter senserit animum prioris cujuscunque contra se iratum vel commotum, quamvis modice; mox sine mora tandiu prostratus in terra ante pedes ejus jaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. Quod si quis contempserit facere, aut corporali vindictae subjaceat; aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur. COMMENTARIUS. Obedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita obediant fratres.] Eamdem doctrinam tradit abbas Isaias in Regula sua his verbis (Cap. 30): «Si habitaveris cum aliquo fratre, esto cum illo ut peregrinus, nec praecipias illi quidquam, nec te superiorem illi facias, nec praefidenter agas cum illo; et si praeceperit tibi aliquid quod nolles, abscinde voluntatem tuam, et ne contristes illum, ne abscindatur pax a vobis, et scias quod obediens est major. »Idem etiam docent S. Basilius in Regul. brev. ,interr. 115; S. Dorotheus doctr. 19; Regula Cujusdam ad monachos, cap. 3, et S. Bernardus sermone ii, in Cant. Scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum.] Praeclara sane, et digna S. Benedicto sententia, quae mullos, si quibus excitari possimus stimulis, animos addere debet; neque sub dubio aliquo obedientem ad Deum iturum promittit, sed constanter, certissimeque affirmat dicens: Scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum;