Latin
71.891.27 to 71.891.46
Benedict, Regula 71.891.27-46
Unproofread scanNot analysed yet
quia «solis obedientibus aeterna salus haereditario jure debetur, »ut ait Petrus Damiani (Serm. de S. Bened.) ,seu quivis alius: unde et S. Fructuosus in Regula monastica communi dicit (Cap. 5): «Qui per Christum ad Deum ire desiderant,. . . obedientes sint abbati usque ad mortem, in tantum ut nullam propriam faciant voluntatem, sed Patris. »Praemisso ergo abbatis et praepositorum qui ab eo constituuntur imperio.] Praepositorum nomine S. Benedictus hic non eos solum qui supra decanos post abbatem sunt secundi, intelligit; sed ipsos etiam decanos, circatores, officiales, cujuslibet artis praepositos. Cui non permittimus privata imperia praeponi.] Ordo enim obedientiae exigit ut primum majoribus, deinde minoribus pareamus, ut etiam docet S. Augustinus his verbis (Serm. 62, de Script.) : «Ipsos humanarum rerum gradus advertite. Si aliquid jusserit curator, nonne faciendum est? Tamen si contra proconsulem jubeat, non utique contemnis potestatem, sed eligis majori servire; nec hinc debet minor irasci, si major praelatus est, Rursum si aliquid ipse proconsul jubeat, et aliud jubeat imperator, nunquid dubitatur isto contempto illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, et aliud Deus, quid judicatis? »De caetero omnes juniores prioribus suis cum omni charitate et sollicitudine obediant.] Verum cum omni tempore fratres aliquo occupatos exercitio detineat S. Benedictus (nam modo in ecclesia divinas laudes celebrare, modo in claustro lectioni vacare, modo in horto aut alibi labori manuum incumbere, modo in refectorio cibum sumere, modo in dormitorio somno indulgere Regula jubet, nullum prorsus, aut vix ullum temporis intervallum relinquens), quaerit hic Hildemarus qua ratione sibi invicem fratres obedire debeant: nam si fratribus quis obedientiam exhibeat, Regulae consequenter denegat; si Regulam observet, eo ipso fratribus obtemperare non valet. Hanc ad objectionem tria reponit idem Hildemarus: 1° Omnibus obedit, qui omnibus servit, sive in coquina cibos praeparando, sive in hospitio supervenienti ministrando, sive in infirmitorio aegrotos curando, et sic in aliis obedientiis.