Latin
71.891.114 to 71.891.131
Benedict, Regula 71.891.114-131
Unproofread scanNot analysed yet
Ita S. Benedictum conciliant Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius. «Attamen in ista expulsione, addit Hildemarus, debet attendi persona, sicut saepe jam dictum est, id est si jam grandis venerit de saeculo, tunc debet expelli; si vero parvus fuerit nutritus in monasterio, non debet expelli, sed mitti in carcerem, quia melius est ut in carcere sit, quam ad saeculum, id est ad pejorem conversationem vadat. »ita Hugonem olim in Dervensi monasterio oblatum, et fuga elapsum abbas et monachi «in remoto diversorio cum sibi necessariis manere constituunt, »ut habetur in lib. Mirac. S. Bercharii, n. 22 (Saec. ii Ben.) . His aliqua ex parte conformis est Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 7): «Si quis …arlior ad veniam inventus fuerit, sive aliqua verba religioni contraria, sive pro excusatione de…eti sui protulerit; mittendus est in carcerem, et poeniteat secundum quod judicaverit senior, usquequo corrigatur. Si autem obstinatus invenitur, separandus est a fratribus. »Richardus autem de S. Angelo hanc expulsionem ita intelligit, ut expulsus «ponatur in alio arctiori monasterio; alias daretur vagandi materia, quod esse non debet. »Sed loquitur secundum jura recentiora, non juxta priscum veterum monachorum morem, qui contumaces de monasterio exturbabant, ne una ov…s morbida totum gregem contaminaret.