Latin
71.891.91 to 71.891.113
Benedict, Regula 71.891.91-113
Unproofread scanNot analysed yet
»Idem institutum renovat concilium Aquisgranense decernens (Can. 13), «ut cum a quocunque priore suo increpatus quis eorum fuerit, mea culpa primo dicat; deinde prosternens se illius pedibus cum cappa, si habuerit, veniam petat: et tunc jubente priore surgat, et unde interrogatus fuerit, rationem humiliter reddat. »Hic autem quaerit Hildemarus, num ad pedes junioris increpantis se senior sese prosternere debeat; id enim S. Benedictus non dicit. Respondetque affirmative. Similiter et ordo conversationis monasticae: «Si frater increpatur, vel reprehenditur, aut corripitur a priore qualicunque, aut ab alio quolibet, vel certe a juniore, pro qualicunque re, statim cum summa velocitate in faciem cadens veniam postulet; quia haec eadem humilitas Deo exhibetur, non homini; et si ex corde fuerit, cito indulgentiam promerebitur. »Donec benedictione sanetur illa commotio.] Quaerit hic iterum Hildemarus, quid si frater iratus aut commotus humiliato fratri benedicere nolit. Respondetque, et simul cum eo Bernardus Cassinensis et Boherius, talem per gradus deducendum esse, et merito quidem; nam omnem omnino humanitatis sensum exuisse oportet eum qui veniam petenti et humiliato parcere recusat: hinc citatus hic a Boherio Fabianus papa: «Si quis contristatus noluerit reconciliari fratri suo, satisfaciente eo qui contristaverit, acerrimis maceretur inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat. »Quod si quis contempserit facere.] Scilicet humiliare se coram arguente. Aut corporali vindictae subjaceat.] Id quod Hildemarus et Bernardus Cassinensis intelligunt de jejuniis et flagellis, juxta illud S. Fructuosi (Cap. 17): «Procaci, et persistenti, atque per superbiam vel controversiam deneganti (culpam), amplior et districtior animadversio, flagellorumque poena irrogabitur. »Concinit S. Ferreolus, c. 2. Aut si contumax fuerit, de monasterio expellatur.] Et tamen superius dixerat contumacem bina admonitione secreta primo corrigendum esse. At ille locus, cap. 23, de contumacia transeunte et corrigibili intelligendus est, iste de perseverante, quae nullo modo frangi potest.