Latin
Chapter 73
Benedict, Regula 73.1
Unproofread scanNot analysed yet
De eo quod non omnis observatio justitiae in hac sit Regula constituta. Regulam autem hanc descripsimus, ut eam observantes in monasteriis, aliquatenus vel honestatem morum, aut initium conversationis nos demonstremus habere. Caeterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum Patrum: quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. Quae enim pagina, aut quis sermo divinae auctoritatis Veteris ac Novi Testamenti, non est rectissima norma vitae humanae? aut quis liber sanctorum catholicorum Patrum hoc non resonat, ut recto cursu perveniamus ad Creatorem nostrum? Nec non et collationes Patrum, et instituta, et vita eorum; sed et Regula S. Patris nostri Basilii, quid aliud sunt nisi bene viventium et obedientium monachorum instrumenta virtutum? Nobis autem desidiosis et male viventibus atque negligentibus, rubor confusionis est. Quisquis ergo ad patriam coelestem festinas, hanc minimam inchoationis Regulam descriptam, adjuvante Christo, perfice: et tunc demum ad majora, quae supra commemoravimus, doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies.