Latin
Chapter 73
Benedict, Regula 73.2
Unproofread scanNot analysed yet
COMMENTARIUS. Regulam autem hanc descripsimus, ut eam observantes in monasterii, saliquatenus vel honestatem morum, aut initium conversationis nos demonstremus habere.] Ita nimirum de se ipso sentiebat Pater sanctissimus, suosque discipulos in humilitate fundatos atque firmatos esse peroptabat, ut Regulam discretione praecipuam, sermone luculentam, quam etiam inter praecipua ejus miracula S. Gregorius recenset (Lib. ii Dial.) ,observantes, non absolute, sed aliquatenus tantum honestatem morum, aut conversationis initium, sese arbitrentur habere.