Latin
Chapter 73
Benedict, Regula 73.10
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter quod suum nuncupaverit, addens pronomen nostri, hoc ideo maxime fecit, vel honoris atque observantiae gratia, vel quia hic titulus sancti Patris nostri sanctorum ac praesertim monachorum libris solet praefigi, ut videre est in omnibus S. Basilii, S. Joannis Climaci, S. Germani patriarchae Constantinopolitani operibus: quin etiam ipsi Graeci S. Benedicti natalem in suo Menologio die 14 Martii ita annuntiant: «S. Patris nostri Benedicti, multorum monasteriorum Patris, celeberrimi pietate, et miraculorum multitudine illustris. »