Latin
Chapter 73
Benedict, Regula 73.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero S. Benedictus eum vocat Patrem et suum, non inde sequitur eum militasse sub S. Basilii institutis; sed eum Patrem appellat, vel honoris gratia tanquam antiquiorem, juxta illud S. Augustini: «Honorificentiae causa Patres appellamus eos qui nos vel tempore vel meritis praecesserunt; nam illud honoris est, quod quotidie senibus dicamus Pater. »Vel quia, ut ait S. Hieronymus: «Vulgato sermone maxime in Palaestina et Aegypti monasteriis se invicem Patres vocant. »Unde Cyrillus episcopus Alexandrinus epistolam ad presbyteros et diaconos missam, quae habetur in actis concilii Ephesini, inscripsit Patribus monachis. Vel denique quia nomen Patris praestantissimis Ecclesiae scriptoribus, inter quos haud erat inferior S. Basilius, tribui solebat, quemadmodum observat Haeftenus lib. ii, tr. 1, disq. 1.