Latin
Chapter 73
Benedict, Regula 73.4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum ad perfectionem. . . qui festinat, sunt doctrinae SS. Patrum, etc.] Apposite ad hunc locum Petrus Damiani de monachorum perfectione disserens (Opuscul. 13, cap. 3): «Ad hanc, inquit, profecto agriculturam (cordis) typice impellebat Josue filios Joseph, cum eis de parvae sortis funiculo conquerentibus diceret: Si populus, inquit, mul…us es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pheresaei, et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. Nam ut rem ad id quod propius adjacet non incongrue referam, in angusta se montis Ephraim possesione co…buit, qui sol… B. Benedicti Regula contentus esse decrevit. Sed audi quomodo te ad montem Josue novus impellat, et ad latiora possessionum spatia festinare praecipiat: Regulam, inquit, hanc descripsimus, ut hanc observantes aliquatenus, vel honestatem morum, vel initium conversationis, nos demonstremus habere. Ecce mons Ephraim. Sed quoniam angustam hic possessionem esse perpendit, mox ad altiora simul et latiora transmittit. Caeterum qui festinant ad perfectionem, sunt doctrinae sanctorum, sive Collationes, et Instituta Patrum, etc. ; quae quonium vobis notissima novimus, hic apponere superfluum judicamus. »