Latin
Chapter 73
Benedict, Regula 73.3
Unproofread scanNot analysed yet
Honestatem vero morum in tribus consistere docet Joannes de Turrecremata: 1° In fuga vitiorum, juxta illud S. Ambrosii (Lib. i de Offic. c. 46): «Quid est aliud honestum, nisi ut fugibilia fugiantur? »2° In timore, amore, cultuque Creatoris, juxta illud ejusdem Ambrosii (Ibid. ,c. 45): «Honestum est, Domine, ut te timeamus, te diligamus, te deprecemur et honoremus: te enim decet hymnus in Sion. »3° In disciplinata conversatione exteriori, secundum illud Regulae S. Augustini: «In incessu, statu, habitu vestro, et in omnibus motibus vestris, nihil fiat quod cujusquam offendat aspectum, sed quod vestram decet sanctitatem. »