Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.1
Unproofread scanNot analysed yet
De Officiis divinis in noctibus. Hiemis tempore, id est a calendis Novembris a usque ad Pascha b, juxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est; ut modice c amp…ius de media d no…te pausetur e, et jam digesti surgant. Quod vero restat post vigilias a fratribus, qui psalterii vel lectionum aliquid indigent, meditationi inserviatur. A Pascha autem usque ad supradictas calendas Novembris f, sic temperetur hora vigiliarum agenda; parvissimo g intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, custodito, mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.