Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
COMMENTARIUS Hiemis tempore, etc.] Licet annum quatuor in partes aequales sive tempestates dividere soleant, hiemem scilicet, quae juxta S. Isidorum …iii calendas Decembris incipit; juxta Graecos et Romanos, «quorum, inquit Hildemarus, in hujusmodi disciplinis potius quam Hispanorum auctoritas sequi consuevit, »vii idus Novembris; ver, quod juxta praedictum Isidorum viii calendas Martii, juxta Graecos et Romanos vii idus Februarii; aestatem quae juxta Isidorum viii calendas Junii, juxta Graecos et Romanos vii idus Maii; et autumnum, qui juxta Isidorum viii calendas septembris, juxta Graecos et Romanos vii idus Augusti, exordium ducit. Tamen ex justa rationis consideratione, convenientius existimavit S. P. Benedictus in ordinandis divinis officiis duas tantum in partes annum dividere, scilicet a calendis Novembris usque ad Pascha, et a Pascha usque ad praedictas calendas. Priorem partem hie…em vocat, hiemis tempore, inquit, licet in ea aliquid autumni verisque contineatur, vel quia aliarum tempestatum non nisi aliquae partes; hiems vero tota et integra in ea comprehenditur, et a majori parte denominatur totum. Vel quia a calendis Novembris incipit, quo mense hiems initium capit.