Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.29
Unproofread scanNot analysed yet
Istud autem institutum antiquis monachis, ut vidimus hactenus, inviolabile duplici ex causa commendat Joannes Cassianus: 1° ne purificationem nostram nocturnis orationibus acquisitam invidus hostis illusione somni contaminet; 2° ne somnus ille inertiam in monacho parturiat, ac per totum diem vigorem ejus obtundat, cordis pinguedinem exhauriat, et debilem reddat eum adversus insidias inimici. Adde quod ait Smaragdus: «Scriptum est in lectulo meo! Quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi eum et non inveni eum: non enim in lectulo carnalium voluptatum dilectus Christus invenitur, sed in laboribus sanctis, excubiis sacris et orationibus invenitur crebris: non in somni torpore, sed in vigiliarum oratione, et orationis invenitur compunctione. »Et illud Petri Damiani (Opusc. 15, cap. 17): «Absit tunc nos sopori vel ignavia cedere qua videlicet hora constat Redemptorem nostrum destructo mortis imperio surrexisse, ne si tunc dormiamus, quando oriente sole corporeo etiam interior, noster homo lucem debet inocciduam exspectare, quod absit, i…risio nobis videatur illa congruere: Discipuli ejus nocte venerunt, et nobis dormientibus furati sunt eum. »