Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.34
Unproofread scanNot analysed yet
Verum praeterquam quod hoc speciale fuit illis congregationibus, idque pro aestate lantum atque, ut plurimum, ad libitum; manifestum est a communium hoc regula dispensutum fuisse; quam dispensationem tamen numeroso psalmorum decursu, quos praescripto a S. Benedicto officio adiiciebant, satis compensabant. De dominicis diebus major videtur difficultas. Ut quid enim …aturius surgere, et matutinas laudes cum vigiliis uno tenore decurrere, nisi ut postea fessis corporibus aliqua concedatur requies? Adde quod veteres monachi, teste Cassiano, quos in multis S. Benedictus aemulatus est, sabbato post nocturnas vigilias duabus circiter horis dormirent; et ex Regula Pauli et Stephani (Lib, i, cap, 8), «mane dicta prima nullus se in lecto recubitet, excepto die dominico aut festis diebus, in quibus vigiliarum labore, et praeteriti di…i solito amplius fatigati paululum post primam qui ex vobis voluerint membra ponant in lectulis, quod non omni tempore idipsum, sed tantum aestivis mensibus liceat. »His accedit suffragium S. Hildegardis, quae illa S. Regulae verba commentans: Data benedictione incipiant matutinos, sic loquitur: «Hic intervallum ad meditationem orationum seu lectionum non ostendit; nec in his diebus fratres, finitis matutinis, ad quiescendum ad lectos redire prohibet; sed si tempus permiserit, ita ut maturius surrexerint, quia in prolixitate nocturni et divini servitii fatigati sunt, in arbitrium eorum ut ad lectos redeant silenter ponit. »