Latin
8.35.1 to 8.35.19
Benedict, Regula 8.35.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Nihilo tamen minus, cum eaedem pro omnibus pariter diebus valeant rationes, quas supra adduximus, dominicos dies sub eadem lege comprehensos esse, nec in iis somno post vigilias indulgendum esse ex mente S. P. Benedicti asserendum est. Hinc canon 5 concilii Aquisgranensis, «ut nullo unquam tempore post vigilias causa dprmie…di, nisi contigerit eos ante horam constitutam surgere, ad lectos redeant suos; »narratque Browerus (Lib, ii Antiq. Fuld. ,cap. 16) Ludovicum Pium imperatorem apud Gregorium papam obtinuisse monachis in civitatibus, et matricularibus ecclesiarum locis consistentibus, qui cum magno labore et studio divinum servitium toto anni tempore peragunt, post vigilias aestivalium noctium atque in festis 12 lectionum somno reficere corpus. Porro si id ex Regula …icuisset, a summo pontifice dispensationem requirere haudquaquam necesse luisset. Quapropter quod S. Benedictus dominicis diebus nocturnis vigiliis sine ullo intervallo jungit matutinos, non sic capiendum est, quasi laudes accelerare voluisset, et consuetam illarum horam mutare; sed potius nocturnos ad auroram usque produxisse dicendus: nam matutini, quos laudes appellamus, semper ad auroram, sive ut loquitur S. P. Benedictus incipiente luce dicendi sunt: unde et matutini dicti sunt a voce matuta, id est aurora, eo quod ad auroram celebrari debeant: quare Hildemarus illum S. Regulae textum, qui incipiente luce agendi sunt, commentans, haec scribit: «In hoc loco manifestat B. Benedictus cum dicit, matutini qui incipiente luce agendi sunt, quia omni tempore, id est tam quotidianis diebus quam in dominicis et lestis diebus matutini incipiente luce agendi sunt. ,»Idem docet ad cap. 11 idem cum eo etiam Bernardus Cassinensis, et Nicolaus de Fractura ad cap. item 11; quorum sententiam confirmat praxis, quan videre est apud anonymum Sangermanensem qui, principatu Caroli Magni translationem S. Germani Parisiensis episcopi describebat, in qua, n.