Latin
8.35.47 to 8.35.59
Benedict, Regula 8.35.47-59
Unproofread scanNot analysed yet
Odonis lib. i, n. 10: «Ecce enim sunt evoluti haud plusquam sex anni, dum ante ejus corpus (…empe S. Martini). vigilarum excubias diversus ordo ecclesiae celebraret; contigit ut ipse ibidem interesset. Verum quia ejusdem o ficii antiphonae, uti omnibus patet, breves sunt, …t ejus temporis longiores noctes, volentes officium a… lucem usque protendere, unamquamque antiphonam per singulos psalmorum versus repetendo canebant, »etc. Haec omnia confirmant antiquae Consuetudines Germaniae mss. in quibus n. 24 decernitur ut in coena Domini, «nocturni ita temperentur, ut in tenebris compleantur: »ex quo colligas alio tempore non completos in tenebris, sed ad lucem usque productos fuisse, alioquin frustra diceretur, ut nocturni in tenebris complerentur. Et liber l suum Cisterciensium, cap. 68, «solet sacrista, cum se viderit temporius quam debuerat surrexisse, cantorem signo praemonere ut duodecimam lectionem faciat prolongare; et tunc qui eam legerit, non eam finiat usque ad nutum sacristae vel sonitum horologii: »quare enim lectio duodecima prolong retur non video, nisi quia nondum solita matutinorum hora advenisset.