Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.36
Unproofread scanNot analysed yet
Nec refert quod S. P. Benedictus Dominicis festisque diebu temporius ad vigilias surgere praecipiat, et prolixissimae sint hiemis noctes. Nam primo istud de maturius surgendo praeceptum, solas ex Hildemaro respicit aestatis noctes; hieme enim citius solito non esse surgendum asserit; sed «ita considerandum est, inquit (In cap. 11), in hiemali tempore, ut ita surgant juxta numerositatem fratrum, et prolixitatem lectionum, ut incipiente luce agantur matutini. »Et Bernardus Cassinensis (In cap. 11): «Hoc tamen quod dicit, dominicis diebus citius esse surgendum, attinet proprie ad tempus aestivum, in quo si ita tarde surgeretur, sicut quando grandes sunt noctes, esset negligentia magna, nec inciperentur matutinae laudes incipiente luce, quia in lectionibus secundae vigiliae appareret aurora: tempore ve…o hiemali satis sufficit octava surgere hora, quia tunc 12 lectiones, cum 12 responsoriis, cum psalmodia 12 psalmorum, et tribus canticis, cum hymno Te Deum laudamus, et Evangelio cum debita modulatione dicto, matutinae laudes incipiente luce poterunt inchoari. »