Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed neque mullum ab ea recedere videtur Joannes de Turrecremata, qui etiam octavam noctis horam secundum proportionem ad tempus calendarum Novembris sumendam existimat; quo tempore, ut modo dicebat Bernardus Cassinensis, octava noctis hora a nostra duodecima incipiens ad nostram primam desinit. In hoc solum differt a Bernardo, quod non assignet qua parte horae octavae, initio, an medi »spatio, an vero in fine surgendum sit: Bernardus vero statim post mediatam octavam surgendum esse asserit.