Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.8
Unproofread scanNot analysed yet
Neutri tamen S. Benedicti sensum attigisse videntur; quem etiam multo amplius fugit Hispana congregatio Vallisoletana, quae, referente et probante Antonio Perezio, horam noctis octavam ad mediam noctem statuit, eo quod a calendis novembris a quarta pomeridiana ad mediam noctem horae octo intercipiuntur. Quamv s haud improbet eorum praxim, qui duabus tantum post horis surgunt.