Latin
9.265.1 to 9.265.26
Benedict, Regula 9.265.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc de usu hujus versiculi aliquid proferendum. In fine cujusque psalmi a nobis decantari solet, huncqueritum S. Hieronymo quidam perperam ascribunt, cum illa epistola, unde id deducunt, tanquam falsa ab eruditis viris merito explodatur: nam in ea dicitur ita cani in Oriente, quod falsum esse convincit istud Cassiani testimonium (Lib. ii, cap. 8): «Illud autem quod in hac provincia (Massiliensi) vidimus, ut uno cantante in clausula psalmi omnes astantes concinant cum clamore, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, nusquam per omnem Orientem audivimus; sed cum omnium silentio, ab eo qui cantat finito psalmo orationem succedere. »Aliquando prolixiores psalmi dividebantur, ut praecipit S. Benedictus, et in fine cujuslibet divisionis addebatur Gloria Patri; id quod decernit concilium Narbonense his verbis (Can. 2): «In psallendis ordinibus per quemque psalmum Gloria dicatur omnipotenti Deo, per majores vero psalmos, prout fuerint prolixiores, pausationes fiant, et per quamque pausationem Gloria Trinitatis Domino decantetur. »Aliquando duo sub una Gloria dicebantur psalmi, ut praescribit Regula S. Benedicti, sed id fieri prohibet Regula Magistri cap. 33. In Oriente hac Trinitatis glorificatione antiphonas tantummodo terminare solebant, ut scribit Cassianus. Denique in fine ultimi responsorii cujuscunque nocturni a S. Benedicto decernitur dici, atque in responsoriis crebrius a Romanis usurpari asserit Walfridus cap. 25. De hoc versi culo tractatum Anagogicum edidit Joannes Gerson, quem consule, si…lubet, tom. Ill de Hymno gloriae. Post hunc psalmus nonagesimus quartus.] Invitatorius appellari solitus, quem Regula Magistri Responsorium hortationis, S. Isidorus in officio Mozarabo Sonum vocat. Hunc in ipso divini officii exordio ante S. Benedicti tempora recitatum fuisse constat ex S. Athanasio testante (Serm. de Deipara) Christianos ad precum principium invitantes invicem et adhortantes, clamare solitos verba hujus psalmi. De illius usu ita scribit cardinalis Bona (De Divin.