Latin
9.265.27 to 9.265.52
Benedict, Regula 9.265.27-52
Unproofread scanNot analysed yet
Psal. cap. 16, §8): «Marcus Gazaeus Diaconus, qui vivebat anno Domini 430, processionem describit Christi fidelium psalmum Venite exsultemus concinentium, et in versiculorum psalmi intercisione dicentium alleluia; quae modulatio quamdam invitatorii speciem repraesentat. Scribit quoque Amalarius hunc psalmum se audisse Constantinopoli in ecclesia S. Sophiae in principio missae celebrari. Solet Ecclesia Romana invitatorium omittere in solo officio Epiphaniae; qui ritus antiquissimus est, teste Alcuino et Hugone; tum quia totum officium est de vocatione gentium, ut docet Bonaventura, et ea verba frequentius iterantur: Venite odoremus eum; tum quia idem psalmus in tertio nocturno cantatur; inconveniens autem esset bis in eodem officio eumdem psalmum recitari. Nos vero, qui ex praescripto regulae nostrae in tertio nocturno tria cantica e Veteri Testamento psallimus, ipsa etiam Apparitionis die invitatorium more solito decantamus. »Hactenus cardinalis Bona. Constat tamen ex Amalarii Supplemento (Analect. tom, II) omissum fuisse olim etiam apud Benedictinos in Epiphania hunc psalmum, et in secundo nocturno decantatum. Cum antiphona.] Antiphonam hic vocat invitatorium huic psalmo praemitti solitum, verbi gratia, Regem confessorum Dominum venite adoremus, quod Amalarius (De Ord. Ant. cap. 69 et 70) vocat invitatoriam antiphonam: id quod confirmat Ordo rom. ,in quo ad vigilias Paschae legitur: Infra albas Paschae super Venite dicitur antiphona: «Surrexit Dominus vere. »Repetitur autem aut ex toto, aut ex parte ad singulos psalmi versiculos; idque a tempore S. Benedicti, ut scribit Boherius in secundo commentario. Aut certe decantandus.] Particula aut copulative pro et hic sumi videtur, quasi diceret cum antiphona, et certe decantandus; nam psalmus iste omnino morose pronuntiari debet ex Regulae cap. 43, et semper in Ecclesia magna cum solemnitate fuit decantatus. Existimat tamen Bernardus Cassinensis in directum esse dicendum: sic enim ad hunc locum scribit: «Aut certe decantando, supple in directum, et sine antiphona, sicut tertius psalmus;