Latin
9.265.53 to 9.265.86
Benedict, Regula 9.265.53-86
Unproofread scanNot analysed yet
quod in aestate faciunt in partibus Gallicanis. »Similiter in Petri Diaconi textu legitur: «Aut certe decantando sine antiphona in directum. »Confirmat Amalarius in supplemento ad lib. iv de Offic. divinis: «Invitatorium aestivis diebus hebdomadalibus sine modulatione antiphonae solet dici. »Et certe Paulus Augustinus a Janua observat in Regul. cap. 12 particulam de interdum esse negativam, ut idem sit decantare ac non cantare, sed simpliciter sine vocis modulatione recitate. Inde sequatur Ambrosianum.] Id est hymnus, quem S. Pater Ambrosianum nuncupat, tanquam aliquid vere Ambrosianum, sive divinum, ac coeleste, divinitusque inspiratum, ut exponit Smaragdus, et post eum citatus a Bernardo Cassinensi Petrus Diaconus; vel ab Ambrosio praesule, hymnorum magistro, ut item exponit idem Smaragdus, quia hymni a S. Ambrosio compositi ejus tempore frequentius cantari coeperunt, ut ipse testatur in fine concionis de Basilicis non tradendis haereticis. Postremam explicationem illustrat Amalarius in praefato Supplemento sic scribens: «Certum autem probatur quodammodo S. Benedictus consuetum morem S. Ambrosii in nonnullis ecclesiasticis elegisse, verbi gratia, de hymnis quos Ambrosianos appellat. »Et Walfridus in lib. de Rebus eccles. (Cap. 25): «S. Benedictus hymnos Ambrosianios nominans, vel illos vult intelligi quos confecit Ambrosius, vel alios ad imitationem Ambrosi…orum compositos: »unde cardinalis Bona de Cisterciensibus suis loquens (De Divin. Psalm. cap. 18, §4), «quod D. Benedictus hymnos Ambrosianos vocet, inquit, hymnos omnes ab Ambrosianis accepimus iisdemque prorsus omni tempore quibus et illi, quorum catalogum inveniet curiosus lector apud Radulfum Tungrensem. »Plura de hymnis habes apud eumdem cardinalem in lib. de Divin. Psalm. cap. 16, §9. Deinde sex psalmi cum antiphonis.] Guillelmus Durandus antiphonam dici putat (Ration. lib. v, cap. 2) per respectum ad psalmum, id est ante psalmum sonans. Sed proprie antiphona est cantus reciprocus, a voce Graeca «vrtywvsiv, quod est contra clamare, aut vicissim et ex adverso respondere.